- COENOBIUM
- COENOBIUMGraece Κοινόβιον, dicta est conversatio eorum, qui ex collatis opibus vivebant. Instituti auctor Pythagoras, qui demi suae plurimos habebat iuvenes, quos hôc pactô alebat; Unde apud A. Gellium, l. 1. c. 9. et Laertium, l. 8. legimus, omnes simul, qui a Philosopho hoc in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque pecuniae familiaeque habebat, dedisse in medium. Iustinus, l. 20. c. 4. de Pythagoraeis loquens: Trecenti, inquit, ex iuvenibus, cum sodalitii iure sacramento quodam nexi separatam a coeteris civibus vitam agerent, quasi coetum clandestinae coniur ationis haberent, civitatem in se converterunt; quaeeos, cum in unam domum convenissent, cremare voluit. Vide quoque Ciceronem, l. 2. de Leg. et infra Sacramentum iuris Sodal. item Consortium hercto non cito, Familia. Hunc morem Κοινοβίου apud Iudaeos imitati sunt Esseni, qui omnia itidem communia habebant; Quaestore constitutô, qui necessaria procuraret, euseb. l. 8. προπ. c. 4. ex Philone Iudaeo: Idem de Platonicis legimus. Sed quae Pythagoricorum communio, quae Essenorum societas, quae Platonicorum iactantia, cum innocua et sancta illa Apostolorum primorumque Christianorum communione paria fecit? Qui omnes erant eôdem loci, et habebant omnia communia: et possessiones et facultates vendebant, et dispertiebant ea omnibus, prout cuique opus erat: et quottidie perdurantes concorditer in templo, ac frangentes domatim panem, capielbant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, vide Actorum c. 5. v. 32. et seqq. Nec multum ab hac consuetudine abluserunt Collegia Doctorum qui publicô sumptu alebantur, Alexandriae oliminstituta, ubi Marcum Euangelistam coetus atque agmina Philosophantium, lectionibus, disputationibus, meditationibus et interpretationibus S. Seripturae totos dies incumbentium coegisse, referunt Eusebius ac Hieronymus. Propiora vitae Collegiatae quoad sacra renata sunt deinceps exempla inter Christianos, etsi institutô non tam perfectô, inter Monachos, quorum antesignanus Paulus Thebaeus, post illum Antonius, quem Hilarion excepit, fuêre: occasione persequutionum sub Decio et Valeriano, deinceps sub Diocletiano, Licinio ac sociis in Aegypti Sytiaeque solitudines multis fidelium abactis; ubi casulas erigebant, aut ne deprehenderentur sedes subinde mutabant et remittente postmodum fersecutionis furore, tranquillae vitae assueti, usque ad mortem quandoque morabantur. Coenobitarum enim primi auctores Eremitae hi fuerunt. Ita ergo Coenobia, quae et Monasteria, et postquam muris claudi coepêre, Claustra dicta sunt, originem habuêre. Quod institutum porro ex necessitate, ut diximus, natum, mox alii imitati sunt: quidam ex zelo pietatis, mundive taedio; alii ob Ecclesiarum dissidia, Episcoporum factiones et fastum: nonnulli ex otii meditationumque amore; aliqui etiam ex cacozelia Virorum illorum eximiorum, qui primi vitae huius auctores exstitêre. Nec defuêre, qui ex fastu hoc genus vitae sectati sunt, ut humilitatem et vitam Angelicam amplecti viderentur etc. Dein tepescente pietate ac fervore, in urbes commigrârunt, quod institutum Ambrosius tribuit Eusebio, Episcopo Vercellensi, qui ab illo dicitur circa A. C. 360. primus in Occidente Monasteria in urbes introduxisse. Praecipuam autem in vita Coenobitica ordinanda na vârunt operam, in Oriente quartô saeculô Basilius: in Occideme dnobus saeculis post Benedictus; post quem circa decimum saeculum in plures familias hic ordo Benedictinorumdivisus est, unde plures ahi ordines emersêre, apud quos non eadem facies mansit. Quantum enim ab hac differt, videre Serapionem sub se habentem decem Coenobitarum milia eosque omnes laborantes et messis tempore metentes? Videre in Aegypto ac Oriente quottidie ad Patrem suum audiendum verbumque Dei hauriendum concurrentes eorum ad tria milia? Videre in eorum conventu Patrem disputantem, quô loquente tantum erat silentinm, ut nemo alium respicere, nemoexcreare auderet: ubi dicentis laus erat in fletu audientium: quô peractô convivium solvebatur. Et hanc professionem amplectentibus res manebat integra, habebantque facultatem remigrandi ad suos vel commigrandi quo vellent, si quos instituti taederet. Ieiunia erant libera, nec iisdem omnes adstringebantur legibus. Nec a Pontifice Roman. ordinis approbatio petebatur, nec regularum, titulorum, colorum, vestium, characterum erat diversitas: Nec Clerici tunc erant, exceptô unô Archimandritâ, habebantque non docentium, sed plangentium officium, Hieron. Vide quoque augustinum, de Opere Monachorum. Unde ex his Coenobiis, velut ieiunii, vigiliarum, precum, beneficentiae, charitatis, laboris, similiumque virtutum officinis: scholis insuper Studiosorum ac phrontisteriis, ad Rompublicam Ecclesiamque praeclarissimi Viri prodierunt. Unica Schola Alexandrina Pantaenum, Clementem, Origenem, Tryphonem, Heraclam, Dionysium, Anatolium, Pieriu, Theonem, Athanasium, Didymum, Ambrosium, Maximum Philosophum Episc. Constantinopolitanum, aliosque innumeros orbi dedit, Franc. Burmannus, Orat. inaugur. de Collegiis. Vide quoque infra in Collegium, ut et in voce Monasterium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.